monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15 > 32 > sectio 5 > sectio 171 > sectio 28 > sectio 16 > 33 > sectio 111 > 75 > 36 > sectio 14 > cpl894.209 > 5 > 9 > sectio 136 > sectio 26 > sectio 18 > Proverbia, 10 > 7 > CAPUT XXV. > 7 > 1 > 3a > sectio 59 > sectio 6 > sectio 113 > bnf7296.6 > 45 > uwbM.p.th.f.69.76 > sectio 18 > 5 > bsbClm14056.104 > sectio 66 > ... > sectio 80 > sectio 40 > 1 > sectio 13 > 2 > sectio 20 > sectio 21 > sectio 17 > CAPUT I. > sectio 22 > sectio 6 > CAPUT VI. > 17 > sectio 2 > 15 > sectio 152 > 29 > sectio 65 > 2 > sectio 4 > sectio 42 > 9 > sectio 37 > CAPUT XLIII. > CAPUT XXXI. > sectio 117 > 3 > 47 > 33 > 11 > sectio 8 > 42 > 21 > sectio 39 > 23 > sectio 27 > sectio 7 > 5 > sectio 153 > CAPUT XXXII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., , XXXI. <<<     >>> XXXIII.

CAPUT XXXII.

1 Herodes autem plurima etiam suis largitus, plurima Antonio amicisque eius dona dedit; nec tamen redimere ab Antonio potuit securitatem sui.
2 Iam enim Antonius Cleopatrae amori defeneratus inserviebat: atque addictus, eius libidini famulabatur, sed vincere non poterat femineas aviditates, et maxime exercitatae mulieris in caedibus propinquorum, quibus exstinctis, possessionem eorum quasi spolium suis iunxerat: eadem avaritia simul et crudelitate, si quos de Syria locupletiores fama acceperat, interficiebat: atque addicto iam ad suas libidines Antonio, regnum quoque Iudaeae et Arabiae exstinctis utrique genti imperitantibus, avaritiae suae adiungi posse arbitrabatur.
3 Sed quamvis libidine ebrius, somno gravis, in hac tamen parte resipuit Antonius, ut tales viros et potentissimos reges, pro imperio petulantissimae mulieris exstinguere detrectaret.
4 Tamen ne immunes dimitteret, amicos eorum perculit; possessionis maximam partem ademit, eamque praecipue quae balsamum gigneret: urbesque omnes intra Eleutherum amnem sitas, Tyrio tamen et Sidone exceptis, Cleopatrae cupiditati adiudicavit.
5 Quae tali mercede a viro delinita, usque ad Euphratem prosecuta proficiscentem in Parthos Antonium, per Iudaeam revertit, ubi donis muneribusque maximis conciliare sibi reginae animum Herodes non praetermisit.
6 Cui secundae res superbiam augebant, ut muliebris impotentia supra modum sese extolleret.
7 Siquidem non multo post ei Parthorum rex Artabazes, Tigranis potentissimi regis filius dono est datus.
8 Quem Antonius captivum tenens, cui omni praeda et spoliis Persicis triumpho debitum, quasi vile mancipium mulieri addixit: ut quo illustrior fuerat victoria, eo turpior esset largitio, quae regem tanto ludibrio dehonestaret.
9 Nec tamen diutius potitus secundis, qui uti illis nesciebat, insolentia muliebri Augustum in se excitavit.
10 Itaque bellum Actiacum magnis utrinque parabatur motibus.
11 Promptissime rex cum Antonio gestiebat bellum subire, quia et Iudaea ab hostili tumultu vacabat, et Hyrcaniam a sorore Antigoni diu retentam receperat.
12 Sed in hoc quoque Herodes beatissimus, cui invisum est periculis alienis sese miscere.
13 Volens itaque Cleopatra alienare animum eius a regibus atque avertere, suadet viro, ut bellum adversus Arabas gereret Herodes: quo si superior esset, Arabia reginae cederet: si inferior, dominatus Cleopatrae in Iudaeam extenderetur.
14 Uter vicisset, alterum solveret.
15 Quod consilium non ex dispositione, sed ex usu in Herodem inclinavit: qui simul, ut praelium adorsus est, validior equitatu avertit hostem; in exitu multitudine hostium superatur, et numero circumvenitur.
16 Congregatis in Canatha viribus adversariorum, adversum quos densare aciem volens, elatis suorum animis successu priorum, eaque causa in hostem irrumpentibus destituitur, et maxime fraude Athenionis, quem Cleopatra ducem adiunxerat, non ut adiuvaret Herodem, sed ut in ipsa desereret necessitate.
17 Denique destitutum exercitum eius in locis saxosis atque inviis adorsi Arabes, gravi caede sternunt funduntque, et fugatos usque ad refugia secuti exitio dedere: adfuit Herodes serius quidem quam necessitas expostulabat; sed tamen ultus aerumnam, posterioribus praeliis ita Arabas afflixit, ut unam illam victoriam suam saepius deplorarent.
18 Accidit etiam motu terrae gravis animorum defectio, quo pecorum plurimum, hominum quoque triginta fere millia consumpta sunt.
19 Militaris tamen omnis manus, eo quod sub dio habitabat, incolumis perseveravit.
20 Hinc quoque erecti animi hostium, ut arbitrarentur quod desertam Iudaeam facilius invaderent, et perculsos talibus prodigiis affligerent.
21 Unde eos Herodes ad defensionem sui erigendos putavit, et maxime quia legatos quos in Arabiam miserat, necatos dolo compertum habebat.
22 Hoc ergo trepidantes sermone adorsus est.
23 Cum tot secundis nostrorum praeliis, fractae res hostium usque ad ipsorum fuerint confessionem, qui vesano dolore perciti, quasi victi legatos nostros peremerunt; mirum mihi videtur, quod metus vos irrationabilis in tantum perculerit, ut fortuita elementorum notis iam virtutum successibus praeferatis: nulla congressio fuit, qua non statim Arabes cesserint, atque in fugam conversi, cedendum existimaverint: et ut se habent furta belli, fraude atque insidiis remedia captaverint; non ut ipsi vincerent, sed ut nostram differrent victoriam.
24 Pro quibus cum confidere oporteret, exagitatio successit quasi formidabilis belli, quia terra tremuit, cum soli innocui fuerint quia praelia gererent.
25 Aut si considerare velimus quibus offecerit, Arabes potius aestimabimus, quos in bellum reduxit, ne se fugiendo subtraherent fortioribus.
26 Video enim illos non armis aut viribus fretos, sed pecoris nostri dispendio in aciem remeasse.
27 Fragilis autem spes, quae non ex propriae virtutis fiducia, sed ex aliena pendet miseria: cum in terris nihil tam mutabile, quam vel secundae res vel adversae.
28 Exiguis enim momentis status rerum humanarum novantur.
29 Nec prosperitas diuturna, nec aerumna est pertinax.
30 Itaque nec miserum esse nec contra, perpetuum est; sed alternae frequenter, et in iisdem variae vices rerum.
31 Denique ex nobis exemplum capessere licet.
32 Conflictu superiore potiores fuimus, sed in processu praelii sors mutata, ut vinceremur ab his quos viceramus.
33 Ergo et nobis sperare suppetit, quod vincantur a nobis qui nos vicerant.
34 Incauta enim semper nimia praesumptio, et sui negligens.
35 Timor autem prospicere futuris admonet, et diligentiam docet.
36 In prosperis audacia obrepit, et inconsulta temeritas nescit consilium ducis exspectare.
37 Denique contra sententiam meam progredientibus, vobis Athenionis nequitia nocendi locum reperit.
38 Nunc mihi trepidatio vestra vadatur praerogativam victoriam.
39 Erigite igitur animos, et veterem Iudaeorum magnanimitatem attollite.
40 Nec vos insensibilium commotiones perterreant, nec terrarum motus alterius aerumnae iudices arbitramini.
41 Habent suam noxam passiones elementorum: nec aliud timeatis, quam quod in ipsis offensibus est.
42 Non enim signa periculorum sunt in terrae motu atque animantium lue, sed ipsa pericula.
43 Nihil est quod timeamus, quasi gravia perpessuri qui pertulimus gravissima.
44 Propitius iam potest esse, qui vindicavit: et mitior, quam si non vindicasset.
45 Quid servatur post terrae motum ac pestilentiam, nisi misericordia? Quia solvimus duplicia peccata.
46 Et tamen nos, quod bello utile sit, integrum habemus.
47 Pestilentia enim extra bellum positos abstulit: nostra autem victoria id hostibus ademit, quod bello idoneum legerant.
48 Deinde nobis pecus mortuum, illis consilium, qui legatos quos misimus, contra ius fasque iugulandos putaverunt.
49 Praevaricati sunt legem omnium hominum, ipsorum etiam barbarorum: quoniam apud ipsos quoque qui nesciunt humanitatem, inviolabiles legati habentur: dum vindicta coelestis reformidatur, et tanti sceleris ultor Deus timetur.
50 Hoc ergo admiserunt adversarii nostri, quod nec humanae nec divinae leges inultum relinquunt.
51 Egrediamur ergo, non pro finibus aut spoliis, sed pro divina iniuria praeliaturi.
52 Incitet nos ad bellum, non coniugii aut prolis charitas, sed praesumpta protectio Dei.
53 Non arbitria nostra, sed divini iuris praecepta exsequimur sacra, ut pro his vindictam reposcamus, quos inviolabiles esse oportere religio iubet.
54 Inter arma hostilia legatio sola pacis sequestra est: exuit hostem qui legatione fungitur, quorum nunc sanguis clamat ad Deum et vindictam reposcit.
55 Festinemus igitur ad praelium, dum ultorem habemus Deum caesorum vindicem.
56 Illi pro nobis melius praeliantur, et circumfusi angelorum legionibus, in acie praetendunt.
57 Talibus hortatus milites, in hostem ruit, omnem occasionem belli requirens.
58 Erant Arabes praestantiores numero, sed animis infirmiores; unde congressione habita, ceciderunt fere eorum quinque millia.
59 Reliqui sese in munitionem recipientes, aquae inopia fatigabantur, ut legatione missa pacem pretio deposcerent.
60 Sed cum se protrahi viderent, ei sitis amplius aquis deficientibus accenderetur, egredientes plerique sese offerebant hostibus, voluntario ferro quam siti praeoptantes perire.
61 Quos vinctos servabat Herodes, ne quid esset insidiarum.
62 Itaque quinque diebus quatuor ferme millia recepta sunt: aliis ad bellum prodeuntibus, iterum ad septem millia virorum caesa.
63 Qua plaga humiliati Arabes a rege, quanto virtute inferiores, tanto consilio praestantiores: quem adversarium habebant, quasi defensorem, et auxiliatorem sibi ipsum expetiverunt.



Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., , XXXI. <<<     >>> XXXIII.
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15 > 32 > sectio 5 > sectio 171 > sectio 28 > sectio 16 > 33 > sectio 111 > 75 > 36 > sectio 14 > cpl894.209 > 5 > 9 > sectio 136 > sectio 26 > sectio 18 > Proverbia, 10 > 7 > CAPUT XXV. > 7 > 1 > 3a > sectio 59 > sectio 6 > sectio 113 > bnf7296.6 > 45 > uwbM.p.th.f.69.76 > sectio 18 > 5 > bsbClm14056.104 > sectio 66 > ... > sectio 80 > sectio 40 > 1 > sectio 13 > 2 > sectio 20 > sectio 21 > sectio 17 > CAPUT I. > sectio 22 > sectio 6 > CAPUT VI. > 17 > sectio 2 > 15 > sectio 152 > 29 > sectio 65 > 2 > sectio 4 > sectio 42 > 9 > sectio 37 > CAPUT XLIII. > CAPUT XXXI. > sectio 117 > 3 > 47 > 33 > 11 > sectio 8 > 42 > 21 > sectio 39 > 23 > sectio 27 > sectio 7 > 5 > sectio 153 > CAPUT XXXII.